- CRINISUS
- CRINISUSmelius CRIMISUS, Siciliae fluv. in parte occidentali Insul. Segestae urbi vicinus, in valle Mazarae, nunc Belici destro, Cluver. de quo Servius in locum mox citandum Virgilii fabulam huiusmodi refert: Cum Laomedon Neptuno et Apollim mercedem, pro aedificatione murorum Ilit, denegaret, Neptunus iratus, Troiae cetum immisit, ut eam vastaret. Qua de re consultus Apollo, hoc unum tantae calamitatis remedium fore ostendit, si virgines Troianae belluae obicerentur. Hippotes itaque nobilis Troianus, metuens ne et Hegesta filia sua in eandem calamitatem incideret, navi eam impositam ventis fluctibusque commisit, tolerabilius nimirum ratus, si illa se absente mergeretur, quam coram a teterrima bellua crudelissime dilaniaretur. Verum ita Dtis visum est, ut illa salva in Siciliam deferretur, ubi amore eius aptus Crinisus, in canis, seu, ut alii malunt, in ursi effigiem conversus eam compressit, susceptique ex eo conccubitu Acestem Siciliae Regem. Virg. l. 5. Aen. v. 38. de Aceste,Troia Criniso conceptum flumine materQuem genuit. ----- -----Ceterum sciendum, varie a variis hoc flumen vocari. Apud Virg. nunc Crimisus, nunc Crimnisus dicitur, aliquando autem Crinisus. Servius, in l. 1. Aen. v. 554. Hesiona ad Siciliam delata a Crimiso fluvio, quem Crinisum Virgilius poeticâ licentiâ vocat, compressa. edidit Egestum. Apud Vibium Crunisos; apud Probum in vita Timoleontis, c. 2. Crinissus, quod apud Plut. in eodem Timol. Κριμησὸς, et apud Diod. Sic. Κρημιςςὸς, apud Lucophronem denique Κριμιςςὸς dicitur. Nic. Lloydius. Oritur 25. circiter milliar. a Panormo in Merid. aliquotque fluviis auctus, in mare Africum se exonerat, in ora littorali Insulae inter Mazaram et Saccam. Vulg. Freddo. Ferrar. Baudrand. Videtor Cluver. de Sicil. Ant. l. 2. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.